- AEGOBOLUS
- AEGOBOLUSBacchus apud Potniam celebratus, de cuius nomine haec historia proditur. Cum ibi Dionysia incolae celebrarent, ita in contumelias acti sunt et furorem ob ebrietatem, ut Bacchi sacrificulum interimerent; quapropter a Deo irato gravi pestilentiâ affecti sunt. Cives hâc de causa Apollinem consulentes, responsum acceperunt, ut Baccho formosissimum puerum immolarent, quod cum Potnienses per multos annos fecissent, capram demum, a Baccho edocti, pro puero supposuerunt, unde illi cognomen. Gyraldus Synt. de Diis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.